Löydetty 133 Tulokset: Cortinas Do Templo
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbæ neque in synagogis neque in civitate (Actus Apostolorum 24, 12)
in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu (Actus Apostolorum 24, 18)
hac ex causa me Judæi cum essem in templo conprehensum temptabant interficere (Actus Apostolorum 26, 21)
qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 4)
qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novæ Hierusalem quæ descendit de cælo a Deo meo et nomen meum novum (Apocalypsis Ioannis 3, 12)
ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo ejus et qui sedet in throno habitabit super illos (Apocalypsis Ioannis 7, 15)
et apertum est templum Dei in cælo et visa est arca testamenti ejus in templo ejus et facta sunt fulgora et voces et terræmotus et grando magna (Apocalypsis Ioannis 11, 19)
et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terræ (Apocalypsis Ioannis 14, 15)
et alius angelus exivit de templo quod est in cælo habens et ipse falcem acutam (Apocalypsis Ioannis 14, 17)
et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo vestiti lapide mundo candido et præcincti circa pectora zonis aureis (Apocalypsis Ioannis 15, 6)
et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas iræ Dei in terram (Apocalypsis Ioannis 16, 1)