Löydetty 688 Tulokset: Coram
insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam ut faceret malum coram Domino (Liber II Regum 21, 16)
fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram (Liber II Regum 22, 2)
narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege (Liber II Regum 22, 10)
et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus (Liber II Regum 22, 19)
stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto (Liber II Regum 23, 3)
et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus (Liber II Regum 23, 32)
et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus (Liber II Regum 23, 37)
factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit (Liber II Regum 24, 3)
et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat pater ejus (Liber II Regum 24, 9)
et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat Jojachim (Liber II Regum 24, 19)
filios autem Sedeciæ occidit coram eo et oculos ejus effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem (Liber II Regum 25, 7)
et de civitate eunuchum unum qui erat præfectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terræ et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate (Liber II Regum 25, 19)