Mosaico decorativo

Löydetty 3276 Tulokset: Cor

  • dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum (Liber I Regum 2, 44)

  • et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum (Liber I Regum 2, 45)

  • et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)

  • dabis ergo servo tuo cor docile ut judicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest judicare populum istum populum tuum hunc multum (Liber I Regum 3, 9)

  • placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem hujuscemodi postulasset (Liber I Regum 3, 10)

  • et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)

  • ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit (Liber I Regum 3, 12)

  • igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)

  • tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo (Liber I Regum 3, 16)

  • responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege (Liber I Regum 3, 22)

  • dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium coram rege (Liber I Regum 3, 24)

  • dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris (Liber I Regum 4, 29)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina