Löydetty 3276 Tulokset: Cor
si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter justificationem (Epistula ad Romanos 8, 10)
quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Epistula ad Romanos 8, 11)
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei (Epistula ad Romanos 8, 21)
non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri (Epistula ad Romanos 8, 23)
qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis (Epistula ad Romanos 8, 27)
quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo (Epistula ad Romanos 9, 2)
Mosi enim dicit miserebor cujus misereor et misericordiam præstabo cujus miserebor (Epistula ad Romanos 9, 15)
ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam (Epistula ad Romanos 9, 23)
sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam (Epistula ad Romanos 9, 25)
fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem (Epistula ad Romanos 10, 1)
quæ autem ex fide est justitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in cælum id est Christum deducere (Epistula ad Romanos 10, 6)
sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod prædicamus (Epistula ad Romanos 10, 8)