Löydetty 3276 Tulokset: Cor
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres (Actus Apostolorum 2, 37)
cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis (Actus Apostolorum 2, 46)
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus (Actus Apostolorum 4, 10)
multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quæ possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia (Actus Apostolorum 4, 32)
dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri (Actus Apostolorum 5, 3)
nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo (Actus Apostolorum 5, 4)
in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Græcorum adversus Hebræos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduæ eorum (Actus Apostolorum 6, 1)
et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum (Actus Apostolorum 6, 5)
cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël (Actus Apostolorum 7, 23)
cui noluerunt obœdire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum (Actus Apostolorum 7, 39)
dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos (Actus Apostolorum 7, 51)
audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum (Actus Apostolorum 7, 54)