Mosaico decorativo

Löydetty 3276 Tulokset: Cor

  • et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini (Liber Leviticus 4, 15)

  • ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii (Liber Leviticus 4, 18)

  • ponetque manum suam super caput ejus cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est (Liber Leviticus 4, 24)

  • tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim ejus (Liber Leviticus 4, 25)

  • adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato ejus ac dimittetur ei (Liber Leviticus 4, 26)

  • tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim ejus (Liber Leviticus 4, 30)

  • omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei (Liber Leviticus 4, 31)

  • sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam (Liber Leviticus 4, 32)

  • sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim ejus (Liber Leviticus 4, 34)

  • qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccaverit (Liber Leviticus 6, 7)

  • ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum (Liber Leviticus 6, 12)

  • hæc est lex sacrificii et libamentorum quæ offerent filii Aaron coram Domino et coram altari (Liber Leviticus 6, 14)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina