Mosaico decorativo

Löydetty 3276 Tulokset: Cor

  • oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum (Liber Isaiae 53, 7)

  • noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiæ tuæ oblivisceris et obprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius (Liber Isaiae 54, 4)

  • in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 8)

  • montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 10)

  • inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles (Liber Isaiae 55, 3)

  • quia in lætitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu (Liber Isaiae 55, 12)

  • justus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiæ colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiæ collectus est justus (Liber Isaiae 57, 1)

  • pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es (Liber Isaiae 57, 11)

  • quia hæc dicit Excelsus et Sublimis habitans æternitatem et sanctum nomen ejus in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum (Liber Isaiae 57, 15)

  • propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui (Liber Isaiae 57, 17)

  • multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus (Liber Isaiae 59, 12)

  • peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii (Liber Isaiae 59, 13)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina