Löydetty 118 Tulokset: Christus

  • consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitæ ambulemus (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • scientes quod Christus surgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur (Epistula ad Romanos 6, 9)

  • si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter justificationem (Epistula ad Romanos 8, 10)

  • quis est qui condemnet Christus Jesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis (Epistula ad Romanos 8, 34)

  • quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in sæcula amen (Epistula ad Romanos 9, 5)

  • finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Epistula ad Romanos 10, 4)

  • in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur (Epistula ad Romanos 14, 9)

  • si enim propter cibum frater tuus contristatur jam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est (Epistula ad Romanos 14, 15)

  • etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me (Epistula ad Romanos 15, 3)

  • propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei (Epistula ad Romanos 15, 7)

  • non enim audeo aliquid loqui eorum quæ per me non effecit Christus in obœdientiam gentium verbo et factis (Epistula ad Romanos 15, 18)

  • sic autem hoc prædicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum ædificarem (Epistula ad Romanos 15, 20)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina