Löydetty 126 Tulokset: Christus prophetia

  • Dei enim Filius Jesus Christus qui in vobis per nos prædicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit (Epistula II ad Corinthios 1, 19)

  • vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Jesus in vobis est nisi forte reprobi estis (Epistula II ad Corinthios 13, 5)

  • quod si quærentes justificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit (Epistula ad Galatas 2, 17)

  • vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est (Epistula ad Galatas 2, 21)

  • o insensati Galatæ quis vos fascinavit ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est crucifixus (Epistula ad Galatas 3, 1)

  • Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Abrahæ dictæ sunt promissiones et semini ejus non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus (Epistula ad Galatas 3, 16)

  • filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Epistula ad Galatas 4, 19)

  • itaque fratres non sumus ancillæ filii sed liberæ qua libertate nos Christus liberavit (Epistula ad Galatas 4, 31)

  • ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus (Epistula ad Ephesios 4, 15)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina