Löydetty 194 Tulokset: Christi

  • ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter (Epistula II ad Corinthios 11, 23)

  • et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi (Epistula II ad Corinthios 12, 9)

  • an experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis (Epistula II ad Corinthios 13, 3)

  • gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)

  • miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium (Epistula ad Galatas 1, 6)

  • quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi (Epistula ad Galatas 1, 7)

  • modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quæro hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem (Epistula ad Galatas 1, 10)

  • neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Jesu Christi (Epistula ad Galatas 1, 12)

  • scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Epistula ad Galatas 3, 22)

  • si autem vos Christi ergo Abrahæ semen estis secundum promissionem heredes (Epistula ad Galatas 3, 29)

  • qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Epistula ad Galatas 5, 24)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina