Löydetty 194 Tulokset: Christi

  • ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Jesu (Epistula ad Colossenses 2, 2)

  • in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi (Epistula ad Colossenses 2, 11)

  • quæ sunt umbra futurorum corpus autem Christi (Epistula ad Colossenses 2, 17)

  • et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote (Epistula ad Colossenses 3, 15)

  • verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo (Epistula ad Colossenses 3, 16)

  • orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum (Epistula ad Colossenses 4, 3)

  • salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Jesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei (Epistula ad Colossenses 4, 12)

  • memores operis fidei vestræ et laboris et caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)

  • cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)

  • et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 2)

  • ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)

  • ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 12)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina