Löydetty 30 Tulokset: Caritas
odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas (Liber Proverbiorum 10, 12)
et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 12)
spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis (Epistula ad Romanos 5, 5)
de his autem quæ idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero ædificat (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
caritas patiens est benigna est caritas non æmulatur non agit perperam non inflatur (Epistula I ad Corinthios 13, 4)
caritas numquam excidit sive prophetiæ evacuabuntur sive linguæ cessabunt sive scientia destruetur (Epistula I ad Corinthios 13, 8)
nunc autem manet fides spes caritas tria hæc major autem his est caritas (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
caritas enim Christi urget nos æstimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas (Epistula ad Galatas 5, 22)
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Epistula ad Ephesios 6, 23)
et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu (Epistula ad Philippenses 1, 9)