Löydetty 475 Tulokset: Bene-esse
tu autem fili hominis audi quæcumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quæcumque ego do tibi (Prophetia Ezechielis 2, 8)
ut diripias spolia et invadas prædam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ (Prophetia Ezechielis 38, 12)
et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)
Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caëlestem. (Prophetia Danielis 4, 23)
vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aëlam regione vidi autem in visione esse me super portam Ulai. (Prophetia Danielis 8, 2)
In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)
Et fecerunt sicut præceperat clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. (Prophetia Danielis 13, 18)
Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? (Prophetia Danielis 14, 5)
et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quæret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc (Prophetia Osee 2, 7)
et dixit Dominus putasne bene irasceris tu (Prophetia Ionae 4, 4)
et dixit Dominus ad Jonam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem (Prophetia Ionae 4, 9)
et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male (Prophetia Sophoniae 1, 12)