Löydetty 1135 Tulokset: Bellum Contra Moab Castra
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriæ ut malediceret tibi (Liber Deuteronomii 23, 4)
si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra (Liber Deuteronomii 23, 10)
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra (Liber Deuteronomii 23, 11)
habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturæ (Liber Deuteronomii 23, 12)
quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat fœditatis nec derelinquat te (Liber Deuteronomii 23, 14)
cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ sed vacabit absque culpa domui suæ ut uno anno lætetur cum uxore sua (Liber Deuteronomii 24, 5)
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 24, 15)
si habuerint inter se jurgium viri et unus contra alterum rixari cœperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda ejus (Liber Deuteronomii 25, 11)
dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua (Liber Deuteronomii 28, 7)
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terræ (Liber Deuteronomii 28, 25)
hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab præter illud fœdus quod cum eis pepigit in Horeb (Liber Deuteronomii 29, 1)
et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor ejus fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quæ scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen ejus sub cælo (Liber Deuteronomii 29, 20)