Löydetty 611 Tulokset: Balaam et Egredimini Iordanis regitur Moab regni Siram et Aaron et coluberna

  • fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus ejus in eo et odor ejus non est inmutatus (Liber Ieremiae 48, 11)

  • et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel in qua habebat fiduciam (Liber Ieremiae 48, 13)

  • vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei (Liber Ieremiae 48, 15)

  • prope est interitus Moab ut veniat et malum ejus velociter adcurret nimis (Liber Ieremiae 48, 16)

  • descende de gloria et sede in siti habitatio filiæ Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas (Liber Ieremiae 48, 18)

  • confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab (Liber Ieremiae 48, 20)

  • et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terræ Moab quæ longe et quæ prope sunt (Liber Ieremiae 48, 24)

  • abscisum est cornu Moab et brachium ejus contritum est ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 25)

  • inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse (Liber Ieremiae 48, 26)

  • relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis (Liber Ieremiae 48, 28)

  • audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem ejus et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius (Liber Ieremiae 48, 29)

  • ideo super Moab hejulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes (Liber Ieremiae 48, 31)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina