Mosaico decorativo

Löydetty 4922 Tulokset: Arca Autem Noe

  • locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam (Liber I Samuelis 10, 25)

  • ascendit autem Naas Ammonites et pugnare cœpit adversus Jabesgalaad dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas habeto nos fœderatos et serviemus tibi (Liber I Samuelis 11, 1)

  • et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israël trecenta milia virorum autem Juda triginta milia (Liber I Samuelis 11, 8)

  • et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)

  • dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum (Liber I Samuelis 11, 14)

  • dixit autem Samuhel ad universum Israël ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me et constitui super vos regem (Liber I Samuelis 12, 1)

  • et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)

  • postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi (Liber I Samuelis 12, 10)

  • videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis (Liber I Samuelis 12, 12)

  • si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros (Liber I Samuelis 12, 15)

  • dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro (Liber I Samuelis 12, 20)

  • absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam (Liber I Samuelis 12, 23)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina