Löydetty 1381 Tulokset: Album Filii Senaá
sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi (Liber I Paralipomenon 29, 24)
altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)
tam Levitæ quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis (Liber II Paralipomenon 5, 12)
nunc ergo Domine Deus Israël imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me (Liber II Paralipomenon 6, 16)
sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 7, 3)
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israël subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc (Liber II Paralipomenon 8, 8)
misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 10, 18)
duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai (Liber II Paralipomenon 11, 18)
et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum (Liber II Paralipomenon 13, 6)
congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis (Liber II Paralipomenon 13, 7)
ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes ejus qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israël nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit (Liber II Paralipomenon 13, 12)
fugeruntque filii Israël Judam et tradidit eos Deus in manu eorum (Liber II Paralipomenon 13, 16)