Löydetty 135 Tulokset: Aegypti hostes exercitum abyssion

  • at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)

  • deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 20, 21)

  • separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Judam vehementer irati reversi sunt in regionem suam (Liber II Paralipomenon 25, 10)

  • incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt (Liber II Paralipomenon 36, 19)

  • audierunt autem hostes Judæ et Beniamin quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël (Liber Esdrae 4, 1)

  • et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus (Liber Nehemiae 4, 11)

  • tu ipse Domine solus tu fecisti cælum cælum cælorum et omnem exercitum eorum terram et universa quæ in ea sunt maria et omnia quæ in eis sunt et tu vivificas omnia hæc et exercitus cæli te adorat (Liber Nehemiae 9, 6)

  • qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animæ suæ (Liber Thobis 12, 10)

  • accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ (Liber Iudith 3, 15)

  • sic erunt universi hostes Israël si perseveraveritis in hoc opere quo cœpistis (Liber Iudith 4, 14)

  • igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante jam diximus tertiadecima die quando cunctis Judæis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Judæi superiores esse cœperunt et se de adversariis vindicare (Liber Esther 9, 1)

  • eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi (Liber Iob 22, 25)


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina