Mosaico decorativo

Löydetty 11555 Tulokset: Ad

  • scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc (Epistula ad Romanos 8, 22)

  • non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri (Epistula ad Romanos 8, 23)

  • similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Epistula ad Romanos 8, 26)

  • quid ergo dicemus ad hæc si Deus pro nobis quis contra nos (Epistula ad Romanos 8, 31)

  • qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit (Epistula ad Romanos 8, 32)

  • quis accusabit adversus electos Dei Deus qui justificat (Epistula ad Romanos 8, 33)

  • quis est qui condemnet Christus Jesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis (Epistula ad Romanos 8, 34)

  • quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius (Epistula ad Romanos 8, 35)

  • qui sunt Israhelitæ quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa (Epistula ad Romanos 9, 4)

  • dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra (Epistula ad Romanos 9, 17)

  • dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim ejus quis resistit (Epistula ad Romanos 9, 19)

  • an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam (Epistula ad Romanos 9, 21)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina