Löydetty 11555 Tulokset: Ad
erodionem et charadrion juxta genus suum opupam quoque et vespertilionem (Liber Leviticus 11, 19)
omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis (Liber Leviticus 11, 20)
et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 24)
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum (Liber Leviticus 11, 25)
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quæ incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 27)
et qui portaverit hujuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia hæc inmunda sunt vobis (Liber Leviticus 11, 28)
omnia hæc inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 31)
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur (Liber Leviticus 11, 32)
si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver ejus tetigerit inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 39)
et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 40)
omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum (Liber Leviticus 11, 41)
quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est (Liber Leviticus 11, 42)