Löydetty 11555 Tulokset: Ad
in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiæ filium Addo prophetam dicens (Prophetia Zachariae 1, 7)
et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint hæc (Prophetia Zachariae 1, 9)
et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens hæc dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno (Prophetia Zachariae 1, 14)
et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum (Prophetia Zachariae 1, 15)
propterea hæc dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea ædificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem (Prophetia Zachariae 1, 16)
adhuc clama dicens hæc dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meæ bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc Hierusalem (Prophetia Zachariae 1, 17)
et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt hæc et dixit ad me hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam et Israël et Hierusalem (Prophetia Zachariae 1, 19)
et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo ejus et quanta longitudo ejus (Prophetia Zachariae 2, 2)
et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus (Prophetia Zachariae 2, 4)
quia hæc dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi ejus (Prophetia Zachariae 2, 8)
et adplicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te (Prophetia Zachariae 2, 11)
et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem (Prophetia Zachariae 2, 12)