Löydetty 11555 Tulokset: Ad
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit dominum universæ terræ Ægypti descende ad me ne moreris (Liber Genesis 45, 9)
ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quæ possides (Liber Genesis 45, 11)
en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos (Liber Genesis 45, 12)
nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quæ vidistis in Ægypto festinate et adducite eum ad me (Liber Genesis 45, 13)
osculatusque est Joseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quæ ausi sunt loqui ad eum (Liber Genesis 45, 15)
dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes jumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45, 17)
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Ægypti ut comedatis medullam terræ (Liber Genesis 45, 18)
præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes (Liber Genesis 45, 19)
tantundem pecuniæ et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes (Liber Genesis 45, 23)
qui ascendentes ex Ægypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob (Liber Genesis 45, 25)
et ait sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar (Liber Genesis 45, 28)
profectusque Israël cum omnibus quæ habebat venit ad puteum Juramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac (Liber Genesis 46, 1)