Löydetty 11555 Tulokset: Ad
ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quæ dixi (Liber Genesis 27, 13)
abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius (Liber Genesis 27, 14)
dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit (Liber Genesis 27, 17)
rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam (Liber Genesis 27, 20)
accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Jacob est sed manus manus sunt Esau (Liber Genesis 27, 22)
dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi (Liber Genesis 27, 26)
et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuæ qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur (Liber Genesis 27, 29)
expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus (Liber Genesis 27, 33)
at ille subiunxit juste vocatum est nomen ejus Jacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem (Liber Genesis 27, 36)
motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terræ et in rore cæli desuper (Liber Genesis 27, 39)
erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis (Liber Genesis 27, 40)
nuntiata sunt hæc Rebeccæ quæ mittens et vocans Jacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te (Liber Genesis 27, 42)
