Löydetty 11555 Tulokset: Ad
ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai (Liber Numeri 2, 25)
cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti (Liber Numeri 2, 28)
cunctus exercitus pugnatorum ejus quinquaginta tria milia quadringenti (Liber Numeri 2, 30)
hæc sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai (Liber Numeri 3, 1)
et hæc nomina filiorum Aaron primogenitus ejus Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar (Liber Numeri 3, 2)
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo (Liber Numeri 3, 4)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Numeri 3, 5)
adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent (Liber Numeri 3, 6)
et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii (Liber Numeri 3, 7)
Aaron et filiis ejus quibus traditi sunt a filiis Israël Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur (Liber Numeri 3, 10)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Numeri 3, 11)
meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israël ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus (Liber Numeri 3, 13)