Löydetty 11555 Tulokset: Ad
si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus ejus potest redimere quod ille vendiderat (Liber Leviticus 25, 25)
sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire (Liber Leviticus 25, 26)
quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum jobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum (Liber Leviticus 25, 28)
sin autem in villa fuerit domus quæ muros non habet agrorum jure vendetur si ante redempta non fuerit in jobeleo revertetur ad dominum (Liber Leviticus 25, 31)
si redemptæ non fuerint in jobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israël (Liber Leviticus 25, 33)
si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum (Liber Leviticus 25, 35)
pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges (Liber Leviticus 25, 37)
sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum jobeleum operabitur apud te (Liber Leviticus 25, 40)
et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum (Liber Leviticus 25, 41)
ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum (Liber Leviticus 25, 43)
et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos (Liber Leviticus 25, 45)
et hereditario jure transmittetis ad posteros ac possidebitis in æternum fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam (Liber Leviticus 25, 46)