Mosaico decorativo

Löydetty 5674 Tulokset: Absalom Autem David

  • de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Judæis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo (Actus Apostolorum 19, 33)

  • si quid autem alterius rei quæritis in legitima ecclesia poterit absolvi (Actus Apostolorum 19, 39)

  • postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam (Actus Apostolorum 20, 1)

  • cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Græciam (Actus Apostolorum 20, 2)

  • comitatus est autem eum Sopater Pyrri Berœnsis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gajus Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus (Actus Apostolorum 20, 4)

  • in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem (Actus Apostolorum 20, 7)

  • erant autem lampades copiosæ in cenaculo ubi eramus congregati (Actus Apostolorum 20, 8)

  • sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus (Actus Apostolorum 20, 9)

  • ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est (Actus Apostolorum 20, 11)

  • adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime (Actus Apostolorum 20, 12)

  • nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus (Actus Apostolorum 20, 13)

  • cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen (Actus Apostolorum 20, 14)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina