Löydetty 5674 Tulokset: Absalom Autem David
clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus (Actus Apostolorum 16, 28)
nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace (Actus Apostolorum 16, 36)
Paulus autem dixit eis cæsos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant (Actus Apostolorum 16, 37)
et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc timueruntque audito quod Romani essent (Actus Apostolorum 16, 38)
exeuntes autem de carcere introjerunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt (Actus Apostolorum 16, 40)
cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Judæorum (Actus Apostolorum 17, 1)
secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis (Actus Apostolorum 17, 2)
zelantes autem Judæi adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum (Actus Apostolorum 17, 5)
concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc (Actus Apostolorum 17, 8)
hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent (Actus Apostolorum 17, 11)
cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem (Actus Apostolorum 17, 13)
statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi (Actus Apostolorum 17, 14)