Löydetty 5674 Tulokset: Absalom Autem David
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli ejus spicas et manducabant confricantes manibus (Evangelium secundum Lucam 6, 1)
quidam autem Pharisæorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis (Evangelium secundum Lucam 6, 2)
et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus ejus dextra erat arida (Evangelium secundum Lucam 6, 6)
observabant autem scribæ et Pharisæi si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum (Evangelium secundum Lucam 6, 7)
ait autem ad illos Jesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere (Evangelium secundum Lucam 6, 9)
ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Jesu (Evangelium secundum Lucam 6, 11)
factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei (Evangelium secundum Lucam 6, 12)
omni autem petenti te tribue et qui aufert quæ tua sunt ne repetas (Evangelium secundum Lucam 6, 30)
dicebat autem illis et similitudinem numquid potest cæcus cæcum ducere nonne ambo in foveam cadent (Evangelium secundum Lucam 6, 39)
non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister ejus (Evangelium secundum Lucam 6, 40)