Löydetty 5674 Tulokset: Absalom Autem David
nunc itaque sic loqueris ad servum meum David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israël (Liber I Paralipomenon 17, 7)
juxta omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (Liber I Paralipomenon 17, 15)
cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia (Liber I Paralipomenon 17, 16)
quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum (Liber I Paralipomenon 17, 18)
quis autem est alius ut populus tuus Israël gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie ejus quem de Ægypto liberarat (Liber I Paralipomenon 17, 21)
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo (Liber I Paralipomenon 17, 24)
factum est autem post hæc ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)
percuteretque Moab et fierent Moabitæ servi David offerentes ei munera (Liber I Paralipomenon 18, 2)
eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten (Liber I Paralipomenon 18, 3)
cepit ergo David mille quadrigas ejus et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi (Liber I Paralipomenon 18, 4)
supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium præberet Adadezer regi Suba sed et hujus percussit David viginti duo milia virorum (Liber I Paralipomenon 18, 5)
tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 18, 7)