Löydetty 5674 Tulokset: Absalom Autem David
dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Jordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te jerunt igitur ambo pariter (Liber II Regum 2, 6)
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Jordanem (Liber II Regum 2, 7)
qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit (Liber II Regum 2, 10)
Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes (Liber II Regum 2, 12)
videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliæ super Heliseum et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)
ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve (Liber II Regum 2, 23)
abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam (Liber II Regum 2, 25)
dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab (Liber II Regum 3, 13)
dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cujus conspectu sto quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem (Liber II Regum 3, 14)
nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait (Liber II Regum 3, 15)
universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis (Liber II Regum 3, 21)
mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)