Löydetty 84 Tulokset: Absalom

  • et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiæ Tholomai regis Gessur (Liber II Samuelis 3, 3)

  • factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David (Liber II Samuelis 13, 1)

  • qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo (Liber II Samuelis 13, 4)

  • dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui (Liber II Samuelis 13, 20)

  • porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam (Liber II Samuelis 13, 22)

  • factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13, 23)

  • dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)

  • et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum (Liber II Samuelis 13, 26)

  • cœgit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis (Liber II Samuelis 13, 27)

  • præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes (Liber II Samuelis 13, 28)

  • fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt (Liber II Samuelis 13, 29)

  • cumque adhuc pergerent in itinere fama prævenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus (Liber II Samuelis 13, 30)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina