Löydetty 43 Tulokset: Abram

  • quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan (Liber Genesis 14, 14)

  • benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit cælum et terram (Liber Genesis 14, 19)

  • dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi (Liber Genesis 14, 21)

  • quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligæ non accipiam ex omnibus quæ tua sunt ne dicas ego ditavi Abram (Liber Genesis 14, 23)

  • his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15, 1)

  • dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer (Liber Genesis 15, 2)

  • addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit (Liber Genesis 15, 3)

  • descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram (Liber Genesis 15, 11)

  • cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum (Liber Genesis 15, 12)

  • in die illo pepigit Dominus cum Abram fœdus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten (Liber Genesis 15, 18)

  • igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar (Liber Genesis 16, 1)

  • dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quæ videns quod conceperit despectui me habet judicet Dominus inter me et te (Liber Genesis 16, 5)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina