Löydetty 308 Tulokset: Aaron Death
ingredientur Aaron et filii ejus quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii (Liber Numeri 4, 5)
cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 4, 15)
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cujus pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quæ in sanctuario sunt (Liber Numeri 4, 16)
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens (Liber Numeri 4, 17)
sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii ejus intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat (Liber Numeri 4, 19)
jubente Aaron et filiis ejus portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari (Liber Numeri 4, 27)
hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 28)
hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 33)
recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 34)
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum fœderis hos numeravit Moses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Mosi (Liber Numeri 4, 37)
hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron juxta verbum Domini (Liber Numeri 4, 41)
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron juxta imperium Domini per manum Mosi (Liber Numeri 4, 45)