Löydetty 4262 Tulokset: ív
confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti accepit namque filiam ejus et adduxit in civitatem David donec conpleret ædificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum (Liber I Regum 3, 1)
et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)
sed et hæc quæ non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus (Liber I Regum 3, 13)
igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)
responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege (Liber I Regum 3, 22)
tunc rex ait hæc dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit (Liber I Regum 3, 23)
dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri (Liber I Regum 3, 25)
dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera ejus super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur (Liber I Regum 3, 26)
respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur hæc est mater ejus (Liber I Regum 3, 27)
audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium (Liber I Regum 3, 28)
Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quæ est juxta Sarthana subter Hiezraël a Bethsan usque Abelmeula e regione Jecmaan (Liber I Regum 4, 12)
Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse præerat in omni regione Argob quæ est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas (Liber I Regum 4, 13)