Löydetty 4262 Tulokset: ív
noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis (Liber Ecclesiasticus 38, 22)
sine his omnibus non ædificatur civitas (Liber Ecclesiasticus 38, 36)
in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate (Liber Ecclesiasticus 39, 17)
opera Domini universa bona valde (Liber Ecclesiasticus 39, 21)
fili ædificatio civitatis confirmabit nomen et super hæc mulier inmaculata conputatur (Liber Ecclesiasticus 40, 19)
et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni (Liber Ecclesiasticus 41, 6)
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi (Liber Ecclesiasticus 42, 11)
omnia hæc vivent et manent in sæculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei (Liber Ecclesiasticus 42, 24)
imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere judicii sui (Liber Ecclesiasticus 43, 14)
sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus ejus (Liber Ecclesiasticus 43, 19)
homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis (Liber Ecclesiasticus 44, 6)
corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes (Liber Ecclesiasticus 44, 14)