Löydetty 4262 Tulokset: ív
adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin (Liber II Maccabaeorum 12, 13)
et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles cædes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur (Liber II Maccabaeorum 12, 16)
cumque cohors Judæ prima apparuisset timor hostibus incussus est ex præsentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur (Liber II Maccabaeorum 12, 22)
ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres quos morte ejus decipi eveniret (Liber II Maccabaeorum 12, 24)
post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinæ multæ et telorum erat adparatus (Liber II Maccabaeorum 12, 27)
sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt (Liber II Maccabaeorum 12, 28)
inde ad civitatem Scytarum abierunt quæ ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat (Liber II Maccabaeorum 12, 29)
exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis (Liber II Maccabaeorum 12, 33)
Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque ejus amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa (Liber II Maccabaeorum 12, 35)
Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt (Liber II Maccabaeorum 12, 38)
quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem exire et Domini judicio committere exitum rei (Liber II Maccabaeorum 13, 13)