Mosaico decorativo

Löydetty 4262 Tulokset: ív

  • interrogavit homines loci illius ubi est mulier quæ sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix (Liber Genesis 38, 21)

  • illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares (Liber Genesis 38, 29)

  • invenitque Joseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quæ tradita fuerant (Liber Genesis 39, 4)

  • qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat (Liber Genesis 39, 22)

  • exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis (Liber Genesis 40, 20)

  • rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formonsæ (Liber Genesis 41, 5)

  • audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce (Liber Genesis 41, 13)

  • cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quæ audivi te prudentissime conicere (Liber Genesis 41, 15)

  • ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti (Liber Genesis 41, 29)

  • quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram (Liber Genesis 41, 30)

  • dicens quoque rursum Pharao ad Joseph ecce constitui te super universam terram Ægypti (Liber Genesis 41, 41)

  • tulit anulum de manu sua et dedit in manu ejus vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit (Liber Genesis 41, 42)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina