Mosaico decorativo

1. tu autem fili hominis propheta super montes Israël et dices montes Israël audite verbum Domini

1. Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et dices: Montes Israel, audite verbum Domini. 2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis”; 3 propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis in hereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi;

2. hæc dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternæ in hereditatem datæ sunt nobis

2.

3. propterea vaticinare et dic hæc dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguæ et obprobrium populi

3.

4. propterea montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum

4. propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum;

5. propterea hæc dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et ejecerunt eam ut vastarent

5. propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eius depraedarentur.

6. idcirco vaticinare super humum Israël et dices montibus et collibus jugis et vallibus hæc dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis

6. Idcirco vaticinare super humum Israel et dices montibus et collibus, torrentibus et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis;

7. idcirco hæc dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quæ in circuitu vestro sunt ipsæ confusionem suam portent

7. idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt;

8. vos autem montes Israël ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israël prope est enim ut veniat

8. vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat.

9. quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementem

9. Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini et accipietis sementem;

10. et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israël et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur

10. et multiplicabo in vobis homines, omnem domum Israel, et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.

11. et replebo vos hominibus et jumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus

11. Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos faciam, sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quia ego Dominus.

12. et adducam super vos homines populum meum Israël et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis

12. Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditate possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos facias absque liberis.

13. hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam

13. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominum es et faciens gentem tuam absque liberis”;

14. propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non necabis ultra ait Dominus Deus

14. propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus.

15. nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus

15. Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis”, ait Dominus Deus.

16. et factum est verbum Domini ad me dicens

16. Et factum est verbum Domini ad me dicens:

17. fili hominis domus Israël habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis juxta inmunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me

17. “Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.

18. et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam

18. Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.

19. et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris juxta vias eorum et adinventiones judicavi eos

19. Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras; iuxta vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos.

20. et ingressi sunt ad gentes ad quas introjerunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra ejus egressi sunt

20. Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”.

21. et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt

21. Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt.

22. idcirco dices domui Israël hæc dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israël sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis

22. Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis;

23. et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis

23. et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.

24. tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in terram vestram

24. Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris et adducam vos in terram vestram;

25. et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos

25. et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

26. et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum

26. Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;

27. et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in præceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operemini

27. et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini.

28. et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

28. Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

29. et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem

29. Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non imponam vobis famem.

30. et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibus

30. Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.

31. et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra

31. Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum operumque non bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.

32. non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israël

32. Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel.

33. hæc dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa

33. Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et inhabitari fecero urbes et instauravero ruinosa,

34. et terra deserta fuerit exculta quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris

34. et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,

35. dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis et civitates desertæ et destitutæ atque suffossæ munitæ sederunt

35. dicent: “Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates desertae et destitutae atque destructae munitae inhabitantur”.

36. et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus ædificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim

36. Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum et facio.

37. hæc dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israël ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum

37. Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,

38. ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus ejus sic erunt civitates desertæ plenæque gregibus hominum et scient quia ego Dominus

38. ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in sollemnitatibus eius; sic erunt civitates desertae plenae gregibus hominum, et scient quia ego Dominus”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.