Prophetia Ezechielis, 2
1. hæc visio similitudinis gloriæ Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum
1. Et dixit ad me: “Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum”.
2. et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me
2. Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me
3. et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc
3. et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc.
4. et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus
4. Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus.
5. si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum
5. Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum.
6. tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est
6. Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
7. loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores sunt
7. Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt.
8. tu autem fili hominis audi quæcumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quæcumque ego do tibi
8. Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi”.
9. et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et foris et scriptæ erant in eo lamentationes et carmen et væ
9. Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et vae.
