Mosaico decorativo

1. et factum est verbum Domini ad me dicens

1. Et factum est verbum Do mini ad me dicens:

2. et tu fili hominis num judicas num judicas civitatem sanguinum

2. “Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum?

3. et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hæc dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus et quæ fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur

3. Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.

4. in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quæ fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris

4. In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris.

5. quæ juxta sunt et quæ procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu

5. Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu.

6. ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem

6. Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem.

7. patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te

7. Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te.

8. sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis

8. Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti.

9. viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui

9. Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui.

10. verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatæ humiliaverunt in te

10. Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te;

11. et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te

11. et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.

12. munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus

12. Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus.

13. ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui

13. Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.

14. numquid sustinebit cor tuum aut prævalebunt manus tuæ in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam

14. Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam;

15. et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te

15. et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te:

16. et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus

16. et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus”.

17. et factum est verbum Domini ad me dicens

17. Et factum est verbum Domini ad me dicens:

18. fili hominis versa est mihi domus Israël in scoriam omnes isti æs et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt

18. “Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt.

19. propterea hæc dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem

19. Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem

20. congregatione argenti et æris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos

20. congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos

21. et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio ejus

21. et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius.

22. ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio ejus et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos

22. Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos”.

23. et factum est verbum Domini ad me dicens

23. Et factum est verbum Domini ad me dicens:

24. fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris

24. “Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris,

25. coniuratio prophetarum in medio ejus sicut leo rugiens capiensque prædam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas ejus multiplicaverunt in medio illius

25. cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.

26. sacerdotes ejus contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum

26. Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.

27. principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra

27. Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra.

28. prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes hæc dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus

28. Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus.

29. populi terræ calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque judicio

29. Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio.

30. et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni

30. Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni.

31. et effudi super eos indignationem meam in igne iræ meæ consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus

31. Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi”, ait Dominus Deus.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.