Mosaico decorativo

1. et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem

1. Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.

2. duodecim autem apostolorum nomina sunt hæc primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater ejus

2. Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius,

3. Jacobus Zebedæi et Johannes frater ejus Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Jacobus Alphei et Thaddeus

3. Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus,

4. Simon Cananeus et Judas Scariotes qui et tradidit eum

4. Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.

5. hos duodecim misit Jesus præcipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis

5. Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis;

6. sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël

6. sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.

7. euntes autem prædicate dicentes quia adpropinquavit regnum cælorum

7. Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”.

8. infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate dæmones eicite gratis accepistis gratis date

8. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.

9. nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris

9. Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris,

10. non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo

10. non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.

11. in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis

11. In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis.

12. intrantes autem in domum salutate eam

12. Intrantes autem in domum, salutate eam;

13. et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur

13. et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur.

14. et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris

14. Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.

15. amen dico vobis tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorræorum in die judicii quam illi civitati

15. Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.

16. ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbæ

16. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.

17. cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos

17. Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;

18. et ad præsides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus

18. et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus.

19. cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini

19. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.

20. non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis

20. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

21. tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient

21. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.

22. et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit

22. Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.

23. cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israël donec veniat Filius hominis

23. Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.

24. non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum

24. Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.

25. sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus et servus sicut dominus ejus si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos ejus

25. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!

26. ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur

26. Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.

27. quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis prædicate super tecta

27. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta.

28. et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam

28. Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.

29. nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro

29. Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

30. vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt

30. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.

31. nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos

31. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.

32. omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in cælis

32. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis;

33. qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in cælis

33. qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.

34. nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium

34. Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium.

35. veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam

35. Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam:

36. et inimici hominis domestici ejus

36. et inimici hominis domestici eius.

37. qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus

37. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus;

38. et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus

38. et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.

39. qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam

39. Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

40. qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit

40. Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.

41. qui recipit prophetam in nomine prophetæ mercedem prophetæ accipiet et qui recipit justum in nomine justi mercedem justi accipiet

41. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.

42. et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

42. Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.