Mosaico decorativo

1. simile est enim regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam

1. Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam;

2. conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam

2. conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

3. et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos

3. Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos

4. et illis dixit ite et vos in vineam et quod justum fuerit dabo vobis

4. et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”.

5. illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter

5. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.

6. circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi

6. Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”.

7. dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam

7. Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”.

8. cum sero autem factum esset dicit dominus vineæ procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos

8. Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos”.

9. cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios

9. Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium.

10. venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios

10. Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.

11. et accipientes murmurabant adversus patrem familias

11. Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias

12. dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et æstus

12. dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”.

13. at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum

13. At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?

14. tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi

14. Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15. aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

15. Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”.

16. sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi

16. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi”.

17. et ascendens Jesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis

17. Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:

18. ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte

18. “Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte

19. et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget

19. et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget”.

20. tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo

20. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

21. qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo

21. Qui dixit ei: “Quid vis?”. Ait illi: “Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo”.

22. respondens autem Jesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus

22. Respondens autem Iesus dixit: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?”. Dicunt ei: “Possumus”.

23. ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo

23. Ait illis: “Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo”.

24. et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus

24. Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.

25. Jesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui majores sunt potestatem exercent in eos

25. Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.

26. non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister

26. Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;

27. et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus

27. et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;

28. sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

28. sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis”.

29. et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa

29. Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.

30. et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David

30. Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”.

31. turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David

31. Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”.

32. et stetit Jesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis

32. Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “Quid vultis, ut faciam vobis?”.

33. dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri

33. Dicunt illi: “Domine, ut aperiantur oculi nostri”.

34. misertus autem eorum Jesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

34. Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.