Mosaico decorativo

1. ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis

1. Ipse autem ego Paulus obse cro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis;

2. rogo autem ne præsens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus

2. rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.

3. in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus

3. In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus

4. nam arma militiæ nostræ non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes

4. — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes

5. et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi

5. et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,

6. et in promptu habentes ulcisci omnem inobœdientiam cum impleta fuerit vestra obœdientia

6. et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia.

7. quæ secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos

7. Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos.

8. nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in ædificationem et non in destructionem vestram non erubescam

8. Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,

9. ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas

9. ut non existimer tamquam terrere vos per epistulas;

10. quoniam quidem epistulæ inquiunt graves sunt et fortes præsentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis

10. quoniam quidem “Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis”.

11. hoc cogitet qui ejusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et præsentes in facto

11. Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto.

12. non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis

12. Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt.

13. nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulæ quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos

13. Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.

14. non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi

14. Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi;

15. non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestræ in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam

15. non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,

16. etiam in illa quæ ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quæ præparata sunt gloriari

16. ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quae praeparata sunt.

17. qui autem gloriatur in Domino glorietur

17. Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;

18. non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

18. non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.