Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • sicut enim per inobœdientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius obœditionem justi constituentur multi (Epistula ad Romanos 5, 19)

  • lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia (Epistula ad Romanos 5, 20)

  • ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum (Epistula ad Romanos 5, 21)

  • consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitæ ambulemus (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • si enim conplantati facti sumus similitudini mortis ejus simul et resurrectionis erimus (Epistula ad Romanos 6, 5)

  • si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo (Epistula ad Romanos 6, 8)

  • non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obœdiatis concupiscentiis ejus (Epistula ad Romanos 6, 12)

  • humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiæ et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem (Epistula ad Romanos 6, 19)

  • an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit (Epistula ad Romanos 7, 1)

  • itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo (Epistula ad Romanos 7, 4)

  • cum enim essemus in carne passiones peccatorum quæ per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti (Epistula ad Romanos 7, 5)

  • quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces (Epistula ad Romanos 7, 7)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina