Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur (Epistula ad Romanos 8, 17)

  • existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Epistula ad Romanos 8, 18)

  • nam expectatio creaturæ revelationem filiorum Dei expectat (Epistula ad Romanos 8, 19)

  • vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem (Epistula ad Romanos 8, 20)

  • quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei (Epistula ad Romanos 8, 21)

  • scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc (Epistula ad Romanos 8, 22)

  • non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri (Epistula ad Romanos 8, 23)

  • similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Epistula ad Romanos 8, 26)

  • qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis (Epistula ad Romanos 8, 27)

  • quis est qui condemnet Christus Jesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis (Epistula ad Romanos 8, 34)

  • neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Epistula ad Romanos 8, 39)

  • quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in sæcula amen (Epistula ad Romanos 9, 5)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina