Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 3)

  • ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui justificat impium reputatur fides ejus ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 5)

  • beati quorum remissæ sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata (Epistula ad Romanos 4, 7)

  • beatitudo ergo hæc in circumcisione an etiam in præputio dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 9)

  • quomodo ergo reputata est in circumcisione an in præputio non in circumcisione sed in præputio (Epistula ad Romanos 4, 10)

  • et signum accepit circumcisionis signaculum justitiæ fidei quæ est in præputio ut sit pater omnium credentium per præputium ut reputetur et illis ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus ut heres esset mundi sed per justitiam fidei (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio (Epistula ad Romanos 4, 14)

  • sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quæ non sunt tamquam ea quæ sunt (Epistula ad Romanos 4, 17)

  • qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarræ (Epistula ad Romanos 4, 19)

  • in repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo (Epistula ad Romanos 4, 20)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina