Gefunden 1225 Ergebnisse für: Ergo
factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire prœlium contra Israël intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et cæsi sunt a filiis Israël (Liber I Samuelis 7, 10)
congregati ergo universi majores natu Israël venerunt ad Samuhel in Ramatha (Liber I Samuelis 8, 4)
nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et prædic eis jus regis qui regnaturus est super eos (Liber I Samuelis 8, 9)
qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus (Liber I Samuelis 9, 6)
ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiæ et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum (Liber I Samuelis 9, 13)
respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9, 21)
quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi fac quæcumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est (Liber I Samuelis 10, 7)
vos autem hodie projecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias (Liber I Samuelis 10, 19)
et adplicuit tribum Beniamin et cognationes ejus et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quæsierunt ergo eum et non est inventus (Liber I Samuelis 10, 21)
venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 11, 4)
et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus ejus invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus (Liber I Samuelis 11, 7)
et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Jabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Jabes qui lætati sunt (Liber I Samuelis 11, 9)