1. loquente Ephraim horror invasit Israël et deliquit in Baal et mortuus est

2. et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes

3. idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus præteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario

4. ego autem Dominus Deus tuus ex terra Ægypti et Deum absque me nescies et salvator non est præter me

5. ego cognovi te in deserto in terra solitudinis

6. juxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei

7. et ero eis quasi leæna sicut pardus in via Assyriorum

8. occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora jecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos

9. perditio tua Israël tantummodo in me auxilium tuum

10. ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et judices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes

11. dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea

12. conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum ejus

13. dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum

14. de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis

15. quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas ejus et desolabit fontem ejus et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis



Livros sugeridos


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.