1. et factum est in diebus Ahaz filii Joatham filii Oziæ regis Juda ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum contra eam et non potuerunt debellare eam

2. et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor ejus et cor populi ejus sicut moventur ligna silvarum a facie venti

3. et dixit Dominus ad Isajam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Jasub filius tuus ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis

4. et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriæ et filii Romeliæ

5. eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliæ dicentes

6. ascendamus ad Judam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel

7. hæc dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud

8. sed caput Syriæ Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus

9. et caput Ephraim Samaria et caput Samariæ filius Romeliæ si non credideritis non permanebitis

10. et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens

11. pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra

12. et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum

13. et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo

14. propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen ejus Emmanuhel

15. butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum

16. quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum

17. adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum

18. et erit in die illa sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti et api quæ est in terra Assur

19. et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus

20. in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam

21. et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves

22. et præ ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ

23. et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt

24. cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinæ erunt in universa terra

25. et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris



Livros sugeridos


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.