1. audite me qui sequimini quod justum est et quæritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua præcisi estis

2. adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quæ peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum

3. consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas ejus et ponet desertum ejus quasi delicias et solitudinem ejus quasi hortum Domini gaudium et lætitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis

4. adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et judicium meum in lucem populorum requiescet

5. prope est justus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos judicabunt me insulæ expectabunt et brachium meum sustinebunt

6. levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet

7. audite me qui scitis justum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis

8. sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generationes generationum

9. consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus sæculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem

10. numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati

11. et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et lætitia sempiterna super capita eorum gaudium et lætitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus

12. ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi fænum ita arescet

13. et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit cælos et fundavit terram et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis

14. cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis ejus

15. ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus ejus Dominus exercituum nomen meum

16. posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meæ protexi te ut plantes cælos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu

17. elevare elevare consurge Hierusalem quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces

18. non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum ejus ex omnibus filiis quos enutrivit

19. duo sunt quæ occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te

20. filii tui projecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui

21. idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino

22. hæc dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meæ non adicies ut bibas illud ultra

23. et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animæ tuæ incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus



Livros sugeridos


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.